Nederlandse Middeleeuwse Bronnen
Goederenregister St Maartenskerk
Cartularium Radbodi

Onderstaande tekst van het Goedrenregister is gebaseerd op de transcripties van het afschrift uit het British Museum in de Diplomata Belgica en in het Oorkondenboek van het Sticht Utrecht (OSU) (die twee transcripties zijn vrijwel identiek).
De nummering van de artikelen is van mijn hand. Deze is aangebracht om persoonsnamen en plaatsnamen in de tekst eenvoudig te kunnen traceren. De nummering volgt de alinea-indeling in het OSU.

Bronnen
Gysseling & Koch, Diplomata Belgica, 1950, nr. 195.
Muller & Bouman, Oorkondenboek van het Sticht Utrecht, 1925, nr. 49.

1 In Dorstado ecclesia que vocatur Vpchirica, cum omnibus apendiciis, terris, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, piscationibus; omnia hec cum insula, que jacet juxta ecclesiam sancti Martini circumquaque inter Renum et Loccham, et insulam quoque juxta Buosinhem, que propior ville Risuuic, hec omnia sancti Martini. De vico etiam supranominato decima pars sancti Martini in omnibus rebus.
2 Et inter Holanuuehg et Fengrima-husonham, sive quod vulgo dicitur Rec, terra illa sancti Martini.  
3 In villa Risuuic accelesie cum terris ad eandem pertinentibus et tres mansa alia.
4 In Lote ecclesias tres cum terris ad easdem pertinentibus et VII alia mansa, excepta regali decima.
5 Et in Hasehem tertia pars tocius ville et super mansum I, quam Hagabard dedit.
6 Villa Thorhem cum ecclesia et omni integritate sancti Martini. Villa Galana similiter.
7 In villa Uuefrisse mansum I.
8 In Turre mansa tres.
9 In villa Ubburon mansum I. In Gestnipemutha I virge simul iacent.
10 In villa Simile mansum I.
11 In villa Haltna quicquid Herlulfus ibi habuit, et ecclesiam cum quinque mansis.
12 In Lanthem I juxta fluvium Laca.
13 In supradicta villa Turre mansum I, quem Herlulfus dedit.
14 In Helspenni III et dimidium mansum.
15 In Lorek III mansiones.
16 In Rugrum totum sancti Martini. In Ruperst similiter.
17 In Uuerken due ecclesie cum terris, ad easdem pertinentibus, et octo mansa alia.
18 In villa Iodichem tercia pars ville.
19 In Fresdore ecclesiam cum IIII mansis.
20 Bunninchem totum sancti Martini. Feedna similiter. Nesseshorst similiter. Suegon similiter.
21 In Rudinhem IIII partes tocius ville. Suegsna similiter. Marsna similiter.
22 In Lonoralaca due partes tocius ville sancti Martini.
23 in Merchishem similiter IIII partes tocius ville.
24 In pago Germepi tam terris quam etiam pascuis seu piscationibus vel de omnibus rebus V pars sancti Martini, sicut etiam Isla aqua currit, in silvis et in pascuis seu piscationibus, V pars sancti Martini.
25 In Uurdin totum sancti Martini.
26 In Potarnem V mansa.
27 In Uualricheshem V pars ville. In Hermeshe IIII pars.
28 Villa Ginnele propria sancti Martini.
29 In Calmere IIII partes tocius ville.
30 In Alfna due partes ville.  In Braacanhem similiter.
31 In Uilishem VII mansa.
32 In Macteshem mansa II.
33 In Upuuilcanhem tres mansa. In Suetan similiter. In Hanatce similiter.
34 In Holtlant IIII mansa. In prima Leithon II, in secunda I, in tertia I.
35 In Rodanburg quinque mansa. In Legihan V. In Loppishem duo. In Lippinge similiter. In Uuatdinchem  tres. In Fore similiter. In Foreburg II. In Forschate tres. In Galinghem I.
36 In Hosteppinheri mansum unum. In Uuesteppinheri II.
37 In Corscan tres mansa.
38 Thiatlind filia Aldberti cum filio suo Reginberto tradiderunt quicquid habuerunt in Uphuson sancto Martino.
39 Ecclesiam, que dicitur Holtsele, cum omnibus appendiciis sancti Martini.
40 In Masalandae omnis decima sancti Martinii, et Suinoverit totum. Ostburon totum.
41 Similiter ecclesiam, que dicitur Ualcanaburg, cum omnibus appendiciis sancti Martini totum et ad integrum.
42 Houerathorp totum.
43 In Suthrem quattuor mansa. In Helnere V. In Uabbinghem tres. In Gintasstrip II. In Pillinghem I. In Marandi I. In Epbaradum II. In Elfnum II.  In Uuirthvm II.
44 In Masamuthon qulcquid Elegsuind ibi hereditatis habuit vel ejus videbatur esse possessio totum tradidit ad sanctum Martinum.
45 In Ler III.  In Rufinghem III.  In Hustingest III. In Litiongest III. In Langongest mansus et dimidius.
46 In Houarathorpa medietatem tocius ville, qulcquid ibi tradiderunt Erulfus et Radulfus hereditatisque habuerunt.
47 In Rothulfuashem medietas tocius ville sancti Martini, et insuper hereditas Aldburge, quicquid ibi habuit.
48 Piscatio, quam Gerulfus habet in extrema parte Rheni fluminis, VI pars pertinet ad sanctum Martinum.
49 In Heslem mansa V. In Osbragttashem II. In Heslemaholta III. In Lux III. In Hostsagnem V. In Scata II.
50 In Osfrithhem taglingthos tercia pars et mansa VI.
51 In Uuestsagnem totum absque II mansis.
52 In Liusna V. In Uuarmelde III. In Osgeresgest II. In Polgest II. In Husingesgest III. In Oslem II.
53 In Uuilkenhem cum omnibus apendiciis, sancti Martini; similiter in Burem cum omnibus apendiciis, et in Taglingi similiter totum sancti Martini.
54 In Brokhem II.
55 In Limbon ecclesiam cum mansis X.
56 In Norhtgo VII.
57 In Lethem totum et ad integrum sancti Martini cum silvis et omnibus adjacentiis.
58 Similiter Axmeriscota totum sancti Martini.
59 In Haralem III.  In Uelesan II.  In Suattingabvrim X. In Scranaholt X.
60 In Uennapan totum sancti Martini.
61 In Tlex II. In Bredhem III. In Batchem II. In Landei III. In Beinhem VI. In Uuesterburghem V. In Osterburghem II. In Brokhem I. In Cunulfhem III. In Godolfhem II. In Pischem I. In Ganga VII.
62 In Gnisingo totum sancti Martini.
63 In Uuiutmundhem V. In Husidina III. In Lidum II. In Uagarafelda II. In Edesthorpa III. In Pathem II.
64 In Suhthusum totum sancti Martini.
65 In Haragum III. In Suhtrem II. In Blectinghem II. In Scoronlo IIII. In Bergum V. In Benetfelda II. In Campthorpa I. In Beccanburen I. In Uranlo I.
66 In Texle tertia pars sancti Martini; in Uuiron due partes tocius terre sancti Martini, cum ecclesiis utriusque terre; et in Uaroht similiter. Decima quoque navium, que illuc procellarum impetu feruntur, ac inventionis ad sanctum Martinum pertinet, quia teloneum non habetur.
67 De teloneis quoque et de negotio aut undecumque ad partem regiam jus fisci censum exigere debet, omnis decima sancti Martini est; similiter et de tributo, quod huslotho vocatur.
68 In Uueromeri omnis piscatio et in Uteromeri laxatio retium, quod tragal dicitur, omnis et dimidium piscationis ad sanctum Martinum pertinet.
69 In Dalmersce tota piscatio sancti Martini.
70 In Getzeuuald in flumine Fennepa omnis piscatio sancti Martini.
71 In Amuthon septem were ad piscandum.
72 In Almere regalis decima census, qui vocatur cogsculd.
73 In Nesse villa cum omni piscatione.
74 Decima etiam in Almeri de sagenis sancti Martini est; sed modo ille alie partes novem proprie sunt sancti Martini. Sed et alia piscatio in flumine Feht tota sancti Martini, cum omnibus stangnis ibi adjacentibus; omnesque aque in Niftarlaca cum omni piscatione sancti Martini.
75 De Uuiron in Aluitlo mansum dominicatum cum terra salaricia sancti Martini, cum servis in eadem villa commanentibus, quorum hec sunt nomina: Folkric, Hoffo, Redbald, Saxger, Thietmer, Redger, Redulf, Sinath, Reingerd, Saxbraht, Aldo, Ricbald diaconus, Vuibald, Tiebo, Huno, Vulfbold, Aldolf, Geldulf, Hildulf, Oatbald, Garhelm, Betto, Saxger, Euorbald, Oslef, Osbruht, Tatto, Edo; qulcquid isti habuerunt nunc computatum est in XII mansa, quorum Poppo I habet.
76 In Northanheri VI.  In Luddingem et in Stene VI. In Huuuido III.
77 In Eddingem sunt mansa regis III, et quod superest totum sancti Martini, quod fiunt mansa XXXII.
78 In loco, qui vocatur beostan Uuestanne, XXV mansa.
79 In Strude sexaginta et XII mansa, quae fuerunt Dei, sanctorum Martini, Bonifacii, Vuillibrordi, Liudgeri, Landberti et domni regis in Bante.
80 Abbo, Aldchrafan, Thrudlaf, Liudrad, Garhard, Siburg, Refnulf, Bulo, Folkolf, Garburg, Saxbald et frater eius, qui Thangburgam habuit: isti sunt sancti Martini cum terra, quam habuerunt.
81 In Uuihtmundhem XIII mansa.
82 In Ellunhthem II mansa.
83 In Uuemminge V mansa.
84 In Landiage III mansa.
85 In Uuestarburghem IIII mansa. In Ostarburghem II.
86 In Beuerhem VIIII mansa.
87 In Hlithum III mansa.
88 In Hrothaluashem, quod modo dicitur Rinasburg, mansa XIII sancti Martini.  Et de hereditate Radulfi et Aldburge, quos ipsi tradiderunt sancto Martino, et mansa jacent binorthan Flieta; sidilia autem, que ofstedi dicuntur, bisuthan Flieta, in quibus etiam supranominati manserunt.
89 In Beuorhem tradidit Gutha ecclesiam necdum consecratam in jus et dominium sancti Martini, ea videlicet ratione, ut post consecrationem ejusdem ecclesie decime darentur ad supranominatam aecclesiam de villis, his nominibus vocitatis: Beuerhem, Gisleshem, Hegginghem, Schupildhem.
90 Preterea sunt mancipia, que jure debentur propria fore almi Martini juxta Felisun: Tetta et filius ejus Abbo filieque ejus III, Betto etiam et soror ejus, necnon et Frithesuind et soror ejus Erinburg cum illorum infantibus.
91 In Tlex ecclesie omnes sancti Martini, et tocius terre, que ad regem pertinebat, tertia, pars sancti Martini, exceptis, aliis terris, quas Christifideles tradiderunt ob sui amorem. Que omnia inconvulsa permanserunt usque ad tempora bone memoriae Othilboldi episcopi, cujus etiam temporibus erat  quidam presbiter nomine Sibrand, qui jussu supranominati episcopi regebat omnes ecclesias in eadem insula Texlae, cujus fratres his nominibus erant nominati: Othrauan et Liutrauan.
92 In Norhtuualde regalis decima, sicut in allis locis; et insuper Accasthorp totum sancti Martini.
93 In Medemolaca regalis decima, et insuper sicut continentur aque, que vocantur Uiuuuarflet totum sancti Martini; necnon etiam Fresionouuic totum sancti Martini, in terris, silvis, pascuis, aquis et piscationibus.

Nederlandse Middeleeuwse Bronnen - Start Pagina